Secunda Mensa est colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine! Hospites Catherina et Timotheus nugantur et res coquinas explorant.
Secunda Mensa is a podcast about food, cooking, and culinary interests...in Latin! Co-hosts Cathy and Tim joke and explore cooking, kitchens, and cuisine.
Marito Catherinae ingeniosissimo hortanti, de personis in spectaculis televisicis et cibis eorundem praedilectis nugamur. Timotheus, haud compulsus, nonnulla carmina prave cantat.
Hoc in episodio, garrimus et de oleo recenti et de oleo putrefacto. Legimus etiam nonnullos versus quos Iuvenalis scripsit de feralissima cena. Fruamini, o auscultatores, et vitate oleum quod olet lanternam!
Seneca scripsit se quosdam cibos luxuriosos renuntiavisse, scilicet ostrea boletosque et in hoc episodio legimus exceptum ex epistula centesima octava.
Hoc in episodio, de sciuris qui in area postica domi Timothei garrimus. Loquimur etiam de turmis harpasti americani. Si forte nescitis, o auscultatores carissimi, nomina turmarum nonnullarum sunt avium. Baltimorae, corvis favemus; Philadelphiae, aquilae. Ite aves!
Timotheus et filiola duo spectacula nova apud situm interetiale in Tutubo ediderunt: De Scriblita Socolata et Quomodo Ananas Secari Potest. Catherina Timotheum benigne de spectaculis et cibis interrogat. Nugatores vestri quoque de nive et ianuis Lycei claudendis garriunt.